egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore
stirpis suae
quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem
abscondit tribus mensibus
cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et
linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et
exposuit eum in carecto ripae fluminis
stante procul sorore eius et considerante eventum rei
ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in
flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae
cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis
et adlatam
aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius
ait de infantibus Hebraeorum est
cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam
mulierem quae nutrire possit infantulum
respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et
nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et
nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius
Mosi dicens quia de aqua tuli eum
in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres
suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem
quendam de Hebraeis fratribus suis
cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse
vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes
dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
qui respondit quis constituit te principem et iudicem super
nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit
Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen
qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et
sedit iuxta puteum
erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad
hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant
greges patris sui
supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et
defensis puellis adaquavit oves earum
quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas
cur velocius venistis solito
responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum
insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum
ut comedat panem
iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque
Sefforam filiam eius
quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui
in terra aliena
post multum temporis mortuus est rex Aegypti et
ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt
ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod
pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
respexit filios Israhel et cognovit eos